Numeri Cistercienses

Numeri Cistercienses principales

Numeri Cistercienses sunt systema numerale, quod in monasteriis Cisterciensium usque ad saeculum XIII in usu fuit.

Linea verticalis est notae numeri Cisterciensis pars principalis. Circa eam quattuor loca distinguuntur, in quibus signa posita radices diversos significant:

  • signum in parte dextra superiore numeros monadicos notat;
  • signum idem in parte laeva superiore in 10 multiplicatur;
  • in dextra inferiore in 100;
  • in laeva inferiore in 1000.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search